Cura senum neglecta - a podcast by Yle Areena

from 2019-02-15T18:15

:: ::

Animi Finnorum his diebus commoti sunt nuntiis, quibus narratur, quam male et indiligenter senes in gerontocomiis curentur. Valetudini et sanitati eorum nonnumquam tam male provideri dicitur, ut non multum abesse videatur, quin curatores sceleris accusati in ius vocari possint. Huc pertinet, quod medici in his institutis laborantes non satis saepe senes aegrotos visere dignantur.
(Reijo Pitkäranta)

De rebus Iraniae mutatis

Die Lunae (11.2.) quadraginta anni acti erant, cum res in Irania eversae sunt. Anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) accidit, ut Mohammad Reza Pahlavi potestate amissa in exilium proficisci cogeretur, et regnum eius in rem publicam islamicam mutaretur. Primus dux Iraniae novi ordinis erat antistes shiitarum Ruhollah Khomeini.
(Reijo Pitkäranta)

Sinae a Turcis accusatae

Moderatores Turciae Sinas accusaverunt, quod Uiguros male tractarent eosque in castra carceralia inclusissent. Hami Aksoy, orator ministerii a rebus exteris Turciae, ait facinora a magistratibus Sinarum in Uiguros commissa generi humano pudori esse. Constat Uiguros, quorum lingua sermoni Turcico similis est, in regione Sinarum autonomica nomine Xinjiang habitare.
(Reijo Pitkäranta)

Forsström socia Academiae

Tua Forsström, poetria Finlandensis septuaginta unum annos nata, nova socia Academiae Suetiae electa est. Illius Academiae est inter alia de Nobelistis litteraturae decernere. Nemo civis Finlandensis umquam ante eodem honore affectus est. Vacabat munus, cum Katarina Frostenson id deponere coacta esset.
(Reijo Pitkäranta)

Morbilli increbruerunt

Octoginta duo fere milia hominum anno praeterito morbillis in Europa implicita sunt, ut ex Ordine mundi sanitario dicitur. Numerus eorum tunc triplex factus est maximusque erat hoc decennio. Maximopere auctus est, cum morbilli in Ucraina vehementer diffunderentur. Ibi quinquaginta tria milia hominum morbo illo affecta sunt.
(Satu Tuominen)

Insecta mundi rarescunt

Copia insectorum in orbe terrarum celerrime deminuitur, ut ex investigatione internationali nuper divulgata patet. Nisi huic regressui finis impositus erit, periculum est, ne omnia insecta centum annis ex globo terrestri evanescant. Interitus eorum efficiet, ut systema oecologicum totius mundi ad summum discrimen adducatur.
(Reijo Pitkäranta)

Quid Philipp decreverit

Princeps Philip, coniux reginae Britanniae Elisabeth II, licentiam vehicula gubernandi sua sponte deposuit. Mense Ianuario dux Edinburgensis nonaginta septem annos natus autocinetum suum in aliud vehiculum illiserat, quo factum est, ut aliquot vectores leviter laederentur. Paulo post a custode publico de usu baltei securitatis neglecto reprehensus erat.
(Reijo Pitkäranta)

Further episodes of Nuntii Latini

Further podcasts by Yle Areena

Website of Yle Areena