Legati Russi expelluntur - a podcast by Yle Areena

from 2018-03-30T11:58

:: ::

Amplius centum legati Russi e terris occidentalibus domum expelluntur, ut die Lunae (26.3.) nuntiatum est. Haec poena illis solvenda est ictus veneni nervalis, quem Russi in Britannia perpetraverunt. Unus legatus etiam ex Finlandia exire iussus est, quamquam tale decretum facere nostratibus difficillimum fuisse dicitur.
(Reijo Pitkäranta)

Kim in Sinas iter suscepit

Hac septimana ineunte Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, una cum coniuge iter secretum Pekinum suscepit, ubi praesidentem Sinarum Xi Jinping convenit. Vehebatur eodem tramine bene munito, quo pater eius antea usus erat. Patefactum est eos de pace et stabilitate in paeninsula Corea servanda collocutos esse. Inter visitationem Kim confirmavit civitatem suam dearmatione nucleari obligatam esse.
(Reijo Pitkäranta)

Incendium in Sibiria grave

Die Dominico (25.3.) in urbe Kemerovo in media Sibiria sita calamitas funestissima accidit. Amplius sexaginta homines, in iis complures parvuli, vitam amiserunt incendio saevo in magno mercium emporio coorto. Verisimile est ignem in cinematographeo accensum esse, quod in summo tabulato illius aedificii iacebat.
(Reijo Pitkäranta)

De eiectamentis plasticis

In regione maritima inter Californiam et Insulas Havaianas patente tanta eiectamentorum plasticorum copia fluctuat, ut magnitudine aream Francogalliae ter excedat. Vertex massae illius paene octoginta milia metretarum efficit. Ordo Hollandiensis nomine Ocean Cleanup aestate proxima actiones incepturus est, quibus mare a re plastica paulatim purgetur.
(Reijo Pitkäranta)

Aviculae cito rarescunt

Multae aviculae in Europa moribundae sunt. Numerus earum vel in Francogallia saltem tertia parte deminutus est. Biologus Benoit Fontaine, qui in populationes avium inquisivit, rerum condicionem pessimam esse censet. ”Iam in eo est”, inquit, ”ut rura nostra in deserta mutentur”. In causa est, quod insecta, quae avibus victui sunt, ab agricolis veneno delentur.
(Reijo Pitkäranta)

Monitio ad ambulandum

Regimen Finlandiae valetudinem nationalem meliorem redditurum est, cum cives ad ambulandum et birotandum hortatur. Pecuniam quinque milionum euronum municipiis reservavit, qua vias birotarias reficerent. Spes est, ut cura valetudinis publica ex ambulatione et birotatione aucta compendium multorum miliardorum faciat.
(Satu Tuominen)

Kaisa Mäkäräinen victrix

Kaisa Mäkäräinen, femina Finlandensis triginta quinque annos nata, in eo athleticae genere, quod biathlon dicitur, hac hieme omnium praestantissima erat. Namque ex omnibus certaminibus internationalibus octingenta viginti duo (822) puncta tulit, cum Anastasia Kuzmina, athleta ex Slovakia oriunda, tribus punctis inferior esset.
(Reijo Pitkäranta)


Nuntii Latini 30.3.2018

Further episodes of Nuntii Latini

Further podcasts by Yle Areena

Website of Yle Areena